Civile.it Civile.it
  comunicati@civile.it
 
"Be the change you want to see in the world" - Gandhi


Modello di atto di citazione - usura da mutuo bancario

Avv. Alberto Foggia - curatore dell'osservatorio di proc. civ.

adv iusondemand

Latino

Cicerone al classico: de officiis

In uno Stato di diritto non c'e' posto per la collera quanto una composta tolleranza va insieme ad una giusta severitÓ nell'applicare le regole. Photo courtesy of Wikipedia
26.06.2009 - pag. 69058 print in pdf print on web

T

Traduzione al link sotto indicato da fondazioneitaliani.it

[88] Nec vero audiendi qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus in morositatem inutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei publicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.

[89] Cavendum est etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. prohibenda autem maxime est ira puniendo; numquam enim iratus qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.

Traduzione al link sotto indicato da fondazioneitaliani.it

26.06.2009

Spataro

Cicerone
Link: http://www.fondazioneitaliani.it/index.php/Maturit

Segui le novità di Civile.it via Telegram oppure via email: (gratis Info privacy)

Tags:





Latino - Indice:
1. Leggere il Latino oggi: la pronuntiatio restituta e il latin in the law
2. Le obbligazioni: la definizione dall'anfiteatro romano di Capua. Obligatio Est Iuris Vinculum
3. Eneide. Testo latino a fronte
4. Salvis iuribus. Il latino degli avvocati
5. Seneca - sulla pazienza
6. Seneca, sul silenzio



eventi sponsorizzati:


Store:

    





"Per tutti i cambiamenti importanti dobbiamo intraprendere un salto nel buio" - W.James

Visita lo Store On Demand


Internet Law - Procedura - Sportivo - Consulenze - Store